Incipit Confessio Sancti Patricii, Episcopi.
1. Ego, Patricius peccator, rusticissimus et minimus omnium fidelium et contemptibilis sum apud plurimos.
Patrem habui Calpomum diaconum filium quendam Potiti presbyteri qui fuit uico Bannauem Taberniae. Uillulam enim prope habuit, ubi ego capturam dedi. Annorum eram tunc fere xui. Deum uerum ignorabam et Hiberione in captiuitate adductus sum cum tot millia hominum secundum merita nostra, quia a Deo recessimus et praecepta ejus non custodiuimus et sacerdotibus nostris non obedientes fuimus qui nostram salutem admonebant. Et Dominus induxit super nos iram animationis suae et dispersit nos in gentibus multis etiam usque ad ultimum terrae ubi nunc paruitas mea esse videtur inter alienigenas.
2. Et ibi Dominus aperuit sensum incredulitatis meae ut uel sero rememorarem dilicta mea et ut conuerterer toto corde ad Dominum Deum meum qui respexit humilitatem meam et missertus est adoliscentiae et ignorantiae meae et custodiuit me antequam scirem eum et antequam saperem uel distinguerem inter bonum et malum et muniuit me et consulatus est me ut pater filium.