Page:Irische Texte 1.djvu/69

This page has been proofread.
47
I 5 Broccan’s Hymnus.

reveren­tissima et affabilis Brigida melliflua verborum copia prae­dicavit, ut morti­feris erroribus relictis sua crimina per cordis cumpunc­tionem et veram delerent poeni­tentiam. Qui hebe­tudine mentis suae … in viam suam per­rexerunt: … egredi­entes illi nefarii imaginem instar viri, quem debuis­sent jugulare, con­templantes, continuo suis jugu­lantes lanceis et gladiis de­collantes, quasi post triumphum de suo ad­versario et inimico cum armis sangui­neis et cruentis reversi multis ap­paruerunt. Mirum in modum cum neminem oc­ciderent, illis visum est sua complesse vota, atque cum nemo deerat de illa provincia, de quo illi trium­pharent, nulla dubietas pro hac re alicui per­sistens, largitas muneris divini per Sanctam Brigidam facta omnibus innotuit …

Zu V. 68:

26. …Illam enim Lugidus quidam, valde validus et virorum fortissimus, duodecim virorum opera per semet­ipsum tanta forti­tudine sui corporis in una cum vellet laborans die, et cibaria quibus duodecim suf­ficienter viri vesci possent, similiter comedens …, de­precatus est, ut pro se Dominum oraret omni­potentem, ut ejus ingluviem, qua superflua devorabat, tempe­raret, nec antiquam virtutem sui corporis per hanc amisisset causam. Et sic ipsa Brigida illum bene­dicens, et pro illo Dominum orans (sic); ipse postea victu unius viri satis contentus, ac, ut antea solebat, laborans sicut duodecim operarii opera­bantur, in eadem antiqua permansit virtute.

Zu V. 69, 70:

27. Arbor quaedam grandis et maxima, ad aliquem parata usum ab iis. qui artificia exercere solebant in silva lignari, securibus excisa est … Et cum nec multitudo virorum nec vires boum et variae artificum artes movere vel trahere eam arborem nullo modo poterant, recedenti­bus cunctis ab ea per fortis­simam fidem B. Brigidae … eam gravis­simam arborem Angelica virtute per Divina mysteria nullo mortalium auxilio levantes sine ulla dif­ficultate ad locum quem voluit S. Brigida desti­natum detu­lerunt

Zu V. 71, 72:

28. Et nostro occurrit animo non excludere et hanc virtutem silentio nostro, quam inter innumera­biles virtutes eadem operata est Brigida venera­bilis. Quidam enim vir secularis et gente nobilis et dolosis moribus ex­ardescens in alicujus feminae con­cupiscen­tiam et quomodo ejus concubitu frui posset callide cogitans, ac suam sentem argenteam pretiosam­que in depositum sibi com­mendans, quam dolose retraxit illa ignorante et jecit in mare, ut cum ipsa non posset reddere sibi esset ancilla et ejus postea uteretur ut vellet amplex­ibus … Et haec timens pudica femina, tanquam ad civitatem refugii tutis­simam ad Sanctam confugit Brigidam. Quae cum talem com­perisset causam, vel