Page:Thesaurus Palaeohibernicus 2.djvu/71

This page has been proofread.
25
Glosses on the Carlsruhe Beda.

constat, specialiter annotatur, caeteros35b1 quoque .iii. temporum articulos putamus aliquanto priusquam uulgaria scripta continent, esse notandos.

XXXI. De dispari longuitudine dierum et uario statu umbrarum.

f. 35c

In parte Italiæ quae Venetia appellatur, hisdem horis35c1 umbra gnomini par fit​…​In eadem India Patalis celeberrimo portu sol dexter35c2 oritur, umbrae in meridiem cadunt; septentrionem ibi Alaxandro morante annotatum prima tantum parte noctis aspici. Onesicretus dux eius scripsit, quibus in locis Indiae umbrae non sint, septentrionem non conspici, ex eo loca appellari Ascia35c3, nec horas denumerari ibi.

f. 35 d

XXXII. Causa inaequalitatis dierum eorundem. Causa inaequalitatis eorundem dierum terrae rotunditas est.…​Est enim re uera orbis terrae idem in medio totius mundi positus, non in latitudinis solum gyro, quasi instar scuti rotundus, sed instar potius pylae35d1 undique uersum aequali rotunditate persimilis35d2; neque autem in tantae mole magnitudinis, quamuis enormem35d3 montium ualliumque distantiam, quantum in pila ludicra35d4 unum digitum, tantum addere uel demere crediderim​…​Necesse est circuiens orientalibus quibusque35d5 priusquam occidentalibus sub eadem linea positis mane meridiem uesperum adducat. Sed serius dimittit occidens quam nos35d6, qui ad septentrionem positi etc.

f. 36a

Sed ne Italia quidem potest uidere Canopum36a1: non quia lux stellarum longinquioribus paulatim minorando subtrahitur et deficit, sed quia terrae moles obposita spatium praecludit aspectandi. Quae cuncta de monte quolibet pergrandi undique circumhabitato36a2 ualent facillime probari.

XXXIII. Quibus in locis pares sint umbrae uel dies. Plura sunt, inquit, segmenta36a3 mundi, quae nostri circulos appellauere​…​Sequens circulus incipit ab India uergente ad occasum, uadit per Medos, Parthos, Persepolim, citima36a4 Persidis, Arabiam citeriorem etc.


35b1: [in marg.] .i. dagrientairisem ⁊ aequinoctium

35c1: .i. medonlai35c2: 2. [marg. l.] .i. friu antúaid35c3: [marg. l.] .i. nephfoscati

35d1: [marg. l.] .i. liathróitæ[1]35d2: .i. erchosmil35d3: .i. dermar35d4: [in marg.] .i. cluchidi35d5: .i. sechitat hé[2]35d6: .i. oldaas dunni

36a1: [marg. l.] .i. canopia nomen dund egypt36a2: .i. imatrebdidiu36a3: [marg. d.] .i. slegtæ36a4: .i. centarcha


1. i.e. two solstices and an aequinoctium.

1. i.e. of mid-day.2. i.e. to the north of them.3. i.e. unshadowed.

4. i.e. serving for play.5. i.e. whatsoever.

1. i.e. Canopia, nomen for Egypt.

  1. MS. liathritæ
  2. MS.